Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 42

Precedente Successiva

cerebro occupato vaporibus eosque vincendi, aut expellendi,
aut vescendi: saepe et morbo alicubi succurrendo fit passio persimilis
somno. Sed de his alibi. Omnis ergo passio, animam spiritum
esse corporeum declarat.
Caput VIII.
Entia omnia ab igne motum habere, animamque motivam
esse spiritum calidum.

~ Entibus cunctis ignem dare, ut moveantur, compertum
habemus. Res enim crassae frigidaeque, ut lapides, conglatiatae
aquae et plantae, et tellus motu carent: At ab
igne in fumum vaporesque tenues resoluuntur, motumque
assumunt, et motum communicant rebus, quibus intercluduntur,
aut impediuntur. Sic ventus impellit ad motum naves,
et ignis pilas bombardarum, quin montes et aedificia prosternit; vapor
inclusus tremefacit agitatque terram. Igitur et animalis motus a spiritu
calido tenuique qualis ventus, edi necesse est. Nam et bene frigefactum
nil moveri potest, et abscedente toto vel parte spiritus, ex
toto etiam vel parte amittit motum. Videmus etiam pulsus ac thoracem
moveri semper; reliquum vero corporis tunc modo, cum animali
placet. Oportet ergo asserere ipsum compositum esse ex re, quae
semper movetur, et ex re immobili: quae tamen movetur a re mobili,
cum illi placet. Illa ergo vult, ergo illa sentit, ergo illa est anima; ergo
anima est spiritus mobilis, tenuis, calidus. Item enim coelum
semper movetur et ignis, qui etiam motu privatus extinguitur; tellus
autem semper quiescit. Ergo ex coelesti portione tenui, calida mobilique,
et ex terrestri corpulenta torpidaque constat animal. Sanguis
autem est in eo, sicut mare in mundo, animali magno, ut copulet uniatque
utrumque nutriendo spiritum sua exhalatione, et corpus sua
crassitie. Praeterea patet quando nervus repletur fluore, ita ut nequeat
per illum spiritus interlabi, membrum illud amittere motum, afficique
paralysi, aut spasmo; ex virtute autem immobili prodire motum
impossibile est. Aristot. tamen omnem animam incorpoream faciens,
coactus est dicere ipsam immobilem: Volensque docere, quo pacto
animali praebeat motum ipsa immota, respondet ipsam imaginatione
producere calorem et frigus: quorum altero dilatat, altero vero contrahit
partes animalis: Omnis autem motus ad constrictionem et dilatationem

Precedente Successiva

Schede storico-bibliografiche